Genesis 2

etc. ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517 Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus coelum et terram. Sed haec expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat praedicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult. Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post haec omnia opera requiem nobis praestabit, quomodo paterfamilias domum aedificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere. AUG., ibid. Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinae, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus praeparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: , etc. Rom. 7. etc. BEDA, in Hexaem. Alia translatio: quae nihil quaestionis affert, quia manifesta sunt quae in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quaest. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebraeo habetur Arctabimus ergo Judaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quaeritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. etc. BEDA, in Hexaem. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Nec homo dicendo, laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturae rationali in se requiem praestitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo praenuntians dixit: deinceps operaturus ordines saeculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturae, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Caeteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animae est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati praecepit observari: quod in tempore gratiae sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suae perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quaeritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quae prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexaem., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Haec autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo haec dies vesperam habere non scribitur. . RAB. Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse, vel qui a Deo factum putant, sed ex materia quam non fecerit, sed coaeterna ei. etc. Diem ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est, etc., usque ad sine pluvia et opere humano. etc. ISID., in Gen., t. 5 Numerati sunt sex dies quibus universitas saeculi a capite usque ad finem, etc., usque ad si non peccasset. Id est, priusquam peccaret, id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur: hoc est, nondum propheticis vel evangelicis nubibus, imbre verbi emisso, animam vivere fecerat, et quia post peccatum homo laborare coepit in terra, necessarias habuit nubes illas, unde virgultum, id est anima virebat. Irrigabat eam fons vitae, id est, inundatio veritatis, loquens in intellectu ejus, ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum. AUG., l. 5, de Genes. ad lit., c. 1, tom. 3 Alia translatio habet: etc., usque ad magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate. AUG., ibid., l. 6, c. 10 In prima mundi conditione, etc., usque ad semen ex herba. etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quae per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiae, quae formanda erant verbo ejus, praecedens formationem non tempore sed origine. etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset. etc. RAB. Hujus fontis qualiscunque irrigatione jam terra herbis et lignis vestita supervenit. Fons unus ascendisse dicitur pro aliqua in terrae finibus unitate; vel singularis positus est pro plurali. etc. BEDA, in Gen., c. 2 Hic intimare videtur quae fiant secundum temporum intervalla, etc., usque ad post per haec quae nota sunt utcunque noscenda. etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terrae formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. etc. BEDA, in Hexaem. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quaeritur utrum Deus repente hominem in aetate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, dicendum est, etc., usque ad poenam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quaeri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animae sexta die factae, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quae praeponenda est in hujusmodi. IRENAEUS. Aliud est habitus vitae qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero aeternus, ut pote qui proprie Dei donum sit. etc. BEDA, in Hexaem., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitae et scientiae boni et mali erat specialiter dicturus. etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiae de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quae jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquae diluvii illuc minime pervenerunt. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit. AUG., Ibid., c. 4 De sapientia dicitur: Sed est Hierusalem aeterna in coelis, etc., usque ad quae res suis temporibus gestas narravit. etc. BEDA, in Hexaem., tom. 3, col. 13 In altero hominis signum obedientiae quam debebat: in altero sacramentum vitae aeternae, quam obediendo mereretur. Lignum vitae dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetate in deterius vel in occasum laberetur. STRAB. Lignum vitae hanc naturaliter virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus. AUG. ubi supra, c. 6 Erat corporale sicut aliae arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quae transgressionem secuta est. AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10 Animae medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiae boni et mali dictum: quia anima, quae debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, poena sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiae boni et mali. BED., ubi supra. Ad irrigandum paradisum, etc., usque ad et paulo post emergentia solitum agere cursum. AUG., ubi supra, c. 7 Alia translatio: etc. Haec flumina gentibus, etc., usque ad ligna scilicet pulchra et fructuosa. ISID., AUG. Mystice. Fluvius de paradiso egrediens, affluentia est aeternae jucunditatis, etc., usque ad adversa tolerando. GREG. < Moraliter.>Quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra irrigatur. Solidum rationis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, continent: quia his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor flumina paradisum irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Regio Indiae quae post diluvium possessa est ab Evila filio Jectan, filii Heber, patriarchae Hebraeorum. Evilath interpretatur quia aliquis loquens veritatem, magis parturit quam pariat. Plinius dicit regiones Indiae prae caeteris, venis aureis abundare. Secundum Plinium arbor est aromatica magnitudine oleagina, cujus lacryma lucida, gustu amara, boni odoris, sed odoratior infusione vini. Est lapis pretiosus, sic dictus quia permistum habet candorem ad humani similitudinem unguis, quia unguis Graece dicitur . Antiqua translatio habet Carbunculus est ignei coloris, et dicitur illustrare tenebras noctis. Prasius est viridis, unde Graece a porro, quod dicitur, nomen accepit. . etc. AUG., ubi supra, c. 8 Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est, etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, etc., usque ad unde Eccli. 10: etc. GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. 1 Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quae subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt. etc. HIERON. Quaest. Hebr. in Gen., tom. 3 Pro in Hebraeo habetur Ipsi ergo LXX nunc interpretati sunt, nunc Symmachus vero, qui paradisum florentem ante transtulerat, hic vel posuit. etc. ISID. Mystice. Ex eo quod additum est, et custodiret, innuitur qualis operatio esset: quia in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim praeceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiae boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturae suae usurpando vetitum violarent. etc. AUG., ubi supra, c. 13 A ligno prohibitus est, etc., usque ad quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae. AUG., ubi supra, c. 17 Quaeritur si viro soli, vel etiam feminae, etc., usque ad PROCOP. in Gen. Dicunt aliqui: Si immortalitate nos amicire voluit, quid opus erat praecepto, propter quod peccaturi eramus et deinde judicii ejus sentire severos aculeos? Respondeo: Cum sit benignus et mansuetus, et vellet in incorruptibilem et immortalem conditionem asserere humanum genus: ne suae vel propriae virtuti beneficium id accepto ferrent, in hunc modum egit, voluit ut gratias ei haberent, his etiam destinavit praesentem vitam, ut palaestram et quasi doctrinam futurae vitae. Deinde inferens mortem ob peccatum, voluit ut agnosceremus nostram infirmitatem, et deinde nos ipsi magis appeteremus futurum donum. , etc. AUG. de Gen. ad litt., l. 8, 28, tom. 3 Si quaeritur quomodo ista locutus sit, non proprie a nobis potest comprehendi. Certum est enim aut per suam substantiam loqui, etc., usque ad sed per subditam sibi creaturam. Quaeritur quomodo loqui potuerunt, vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo, vel magisterio? Sed eos Deus tales fecerat qui possent loqui, et discere ab aliis si essent. AUG., ubi supra, c. 14 De Christo dicitur, Isa. 7: Quomodo quod nescit aut contemnit, aut eligit? etc., usque ad quod amittere non debebat. etc. AUG., ubi supra, c. 15 Lignum ex eo, etc., usque ad id est, quod amabant non amissuri. SEVERIANUS. Tres arborum differentiae erant in paradiso. Una quidem data illi erat ut viveret, altera ut bene viveret, tertia ut semper viveret. etc. Non ait, Si comederis, mortalis eris, sed Mortuus est enim homo in anima cum peccavit, quia recessit ab illo Deus, qui est vita animae: quam secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quae est vita corporis; quae Adae evenit, cum praesentem vitam finivit. Potest ita intelligi quod quando peccaverunt, statim morte illa puniti sunt, de qua dicitur Rom. septimo: et ibidem octavo: non ait mortale, sed quamvis mortale, quia moriturum. Non credendum est ante peccatum ita fuisse illa corpora, sed animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quae scilicet necesse esset mori, quod in die praevaricationis factum est. Duplex mors significatur: animae, Domino discedente, qui est ejus vita; vel corporis, quam in fine vitae accepit. Sed statim necessitatem moriendi incurrit. etc. AUG., l. IX de Gen., c. 8 Qui sentiunt ad gignendos filios in paradiso misceri non licere, etc., usque ad anima ex anima, sive alio modo fiat anima. etc. AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3 Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animae intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiae, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur. HIERON. Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebraeam, quia nomina quae usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius. etc. AUG. Mystice. Significans gentes quae salvae fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV: etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq. Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quae mystice dicitur aedificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus haec dixisse. Nullus fidelis justus Christo aequari potest. Psalm. 44: Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5: etc. etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13 Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare. etc. ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14 Mystice. Non possunt haec corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiae quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiae referenda. AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1 Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum. AUG., ibid., c. 19, 20 Si quaeratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit. etc. GREG., Moral., l. 30, tom. 2 Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina. etc. ISID., in Gen., t. 5 Quod per historiam completum est in Adam, etc., usque ad Serpens enim haereticorum venena praesignat. . AUG. Si Dei verbis vel cujuslibet prophetae aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quae inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. AUG., de Civ. Dei, l. 14, c. 17, tom. 7, col. 425 Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos. RUPERT. Non erat hoc ignominiae, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiae, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primaeva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostrae portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis poena est peccati, qua praecedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, praesit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo praeceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimae carni, ut justa poena inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiae secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia poenalem ignominiam ire compellens. Haec, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut haec vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quaecunque illis fuerint vasa misericordiae, mutuis cum gloriae aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo laeti; corpore, inquam, simul et anima beati. etc. ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 15 Quod nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.
Copyright information for VulgGlossa